- CAMELORUM Tubera
- CAMELORUM TuberaGraecis κυρτώματα et τύλοι, unde δίτυλοι, quae bina habent: Aristoteli ὕβοι, unde vox Latina gibbus, Aeolice γύβος, petumen antiquis Romanis seu petimen. A'qua voce Petiminarii forte dicti, qui saltu periculosô corpus vibrantes, totos plerumque se contrahunt et gibbos faciunt, ut Petauristae et alii huiusmodi paraboli saltatores, de quibus vide infra. Eadem quia oneribus laesa melle inungi solent, hinc cameli tuber, hebraice dabbeseth dicitur, Esaiae c. 30. v. 6. tamquam a voce debas, quae mel sonat, uti habent Rabbi Selomo in Esaiam, et Talmudici Doctores, Tract. de Sabbatho c. 8. et 14. nec non in Bava Metsia c. 3. Cui tamen originationi utpote longius petitae, non assentitur Bochartus, quem vide Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 12. uti de Camelinis clitellis infra, voce Riscus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.